SYMBOLUM

SYMBOLUM
I.
SYMBOLUM
latissime pater, cum sit nota et signum rei animô conceptae; Itaque tesserae hospitales, militares, theatrales dicuntur symbola; collatio quoque convivatum nomine σύμβολον censeri solet, sive annulus esset, aut nummus, sive cibus. Non enim illud perpetuum est, quod Casaubonus habet ad Athenaeum, l. 3. c. 31. cum ait: Συμβολὴ est collatio eranistae ad convivium: Quique enim, quod ad manum erat, conferebant. Eae partes dictae συμβολαὶ, et convivium huiusmodi ἔρανος vel δεῖπνον ἀπὸ συμβολῶν. Mutatô verô genere Symbolum vocabant annulum, vel quidvis aliud arrae locô solitum dari ei sodalium, qui iubebatur cenam parare. Quamvis enim συμβολην` Symbolam, recte usurpari pro ista collatione ciborum ad convivium, ex can. quoque 54. Concil. Laodiceni discamus, ενσυμβολῆς συμπόσιον ἐπιτελεῖν: tamen et symbolum collationem, ac cibos afferri a quoque solitos, dici legimus apud Hieron. Comment. in
Prov. l. 2. c. 24. Appellabantur igitur haec Symbola, sive quod essent mentis, voluntatis stipulationisque sigua, sive ἀπὸ τοῦ συμβάλλεςθαι, quod simul essent coniecta atque collata. In veteri Philosophia Symbola proprie appellata sunt, occultae rei signa, vel ut Budaeus vult, similitudines et quaedam naturae communitates; quô fit, ut vox haec, si fuse sumatur, omnem pene similium rationem complectatur; si proprie, ea dicantut Symbola, quae rem, in qua inest aliquid obscuritatis, figurate significant: Unde Emblemata et Parabolae et Apologi, quibus in philosophando Veteres creberrime usi sunt, ut et alia huiusmodi, communi Symbolorum nomine venitunt. Usi autem prae aliis hâc docendi ratione, inter Graecos, sunt Heraclitici, qui Ephesi et in Ionia philosophati, si quid ab iis quaesitum eslet, aenigmatica quaedam verba, quasi sagittas ex arcu, proiciebant, quorum si rationem quis petiislet, aliô aenigmate percutiebatur, Euseb. Praepar. l. 14. c. 1. Pythagorei inprimis, qui, quod Magister eorum pleraque sua ex Oriente (Symbolicae Sapientiae Auctore) hauserat, in plerisque cum eo conveniebant. Hi itaque sapientiam ἐλύτροις quibusdam et integumentis reprae sentabant, quae Symbola dixêre; qualia collegerunt Marsilius Ficinus et Lilius Giraldus, magnâ diligentia. In quibus ita Philosophiae praecepta comprehensa erant, ut vel ambitionis disluasionem et otii fugam, vel pravorum sodalium declinationem conti erent, Plut. l. de educ. Hieronymus Apol. 2. adv. Ruff. Laert. l. 8. Sic, quemadmodum Deus suis interdixit, ne procinâ vescerentur, i. e. ne porcorum imitarentur sordes, Lactant. l. 4. c. 17. ita Pythagoras, Discipulos a Venere illicita dehortaturus, κυάμων ἀπεχεςθαι, fabis illos abstinere, iussit, de quo vide fuisius A. Gellium l. 4. c. 11. Idem literâ Y. virtutis significabat studium, de quo Virgilii Epigramma exstat, vide quoque Lactantium l. 6. c. 3. Quae proin Pythagorae littera vocatur, non quod eam primus Pythagoras invenerit, (quod sexcentis ante eum annis a Palamede factum) sed quia mysticum eius sensum primus Auditoribus suis monstravit. Ut de aliis eius Symbolis, quae legere est apud Laertium, Malchum et Iamblichum, vitae Pythagoreae Scriptores: Cyrillum contra Iulianum l. 9. ac e iunioribus, Erasmum intitô Chiliadum et Lilium Gyraldum, praefatô libello pecul. nil addam. Non vero is omnia Symbolorum involucris texit, sed, cum duplex ei eslet docendi ratio, una διεξοδικὴ, altera συμβολικὴ, prior aperta magis ac facilis; posterior obscura et mystica fuit, Porphyrius de vita Pythag. Ad quod posterius doctrinae genus pertinent brevia illa atque aenigmatica dicta, quibus, ut visum, utilia vivendi praecepta complexus est. Praeter quae, numeris, figuris ac propositionibus Naturae, et Dei etiam mysteria velans, Apollinem unitate signavit, binariô Dianam, septenariô Minervam, primô cubô Neptunum, apud Plut. de Iside et Osir. Cuius vestigia habemus in Timaeo Platonis et Proclo eius Interprete. Vide et Athenaeum, Dipnosoph. l. 14. ubi ex Pythagorae sententia, universum hoc Musicâ constare vi ac propterea ex Diis Apollinem, ex Semideis Orphea credi μουτικώτατον καὶ σοφώτατον, ait. Gerh. Ioh. Vosl. de Sectis Philosoph. c. 6. §. 12. 13. 14. 15. De Symbolicâ Aegyptiorum aliarumque Gentium Sapientiâ, prolixum scripsit Commentarium Nic. Causinus. Vide quoque quae dixtmus in voce Hieroglyphicâ, Item Hierogrammates, ut et apud Tob. Pfannerum System. Gentilis pur. Theol. c. 1. §. 8. uti de Symbolica Theologia Israelitarum ac Christianorum hîc passim ubi de Ceremoniis, Ritibus, Sacramentis, Sacrificiis; tum Gentilium, supra voce inprimis Mysterium, ubi de variis Symbolis, ad imitationem verorum Dei cultorum, in Sacris eorum, usurpatis; infra quoque voce Tadules. Addam hîc saltem, Symbola seu signa, συνθήματα Clementi Alex. apud Gentiles sacratorum, quibus sese invicem internoscerent, indigitari, Appuleio Apolog. Ceteris ---- prositeor, si qui forte adest eorundem Sollennium mihi particeps; signum dato, et audiat licet, quae ego asservem. Nam equidem nullô unquam periculô compellar, quae reticenda accepi, haec ad profanos enuntiare. Ubi vocale signum habemus. Apud eundem muta sunt quaedam, a Sacerdotibus dari sacratis solita, ut ibid. docet: Sacrorum pleraque initia in Graecia participavi. Eorum quaedam signa et monumenta tradita initiô Sacerdotibus sedulô conservo. Nihil insolitum: Nihil incognitum dico. Vel unius Liberi patris symmystae, qui adestis, scitis, quid domi conditum celetis et ----- tacite veneramini. Nempe ut in militia, signorum duo erant genera, vocalia et muta, ita in his sacris: quibus tum ipsi initiati se internoscebant mutuo, tum arcana illa sacramenta in memoriam sibi revocabant. Unde eadem ibid. memoranda appellat, et proper priorem illam causam, crepundia, h. e. γνωρίσματα. Vide Desid. Heraldum ad Arnob. l. 5. ubi de Symbolis Elensiniorum, Ieiunavi atque ebibi cyceonem, ex cista sumpsi et in calathum misi: accepi rursus, in cistulam transtulli: et supra aliquid voce Notaculum. Nec omittendum, etiam Symbola nonnumquam aliquot, pro elogio mortui, nullâ inscriptione additâ, cippis sepulchralibus insculpi consuevisle. Sic in Lysidicae columna insculta fuêre, frena, capistrum, gallus gallinaceus, quorum illô moderatrix domus potestas, istô taciturnitas, hôc vigilantia illius indigitata, uti exponit Antipater in Epigram. Graec. In
alio eiusdem de quadam femina Myro nomine, arcus, magistram domus intentam,; canis, liberorum amantem; lorum, servorum castigatricem; anser, domus custodem; noctua palladis ministram in opere textorio, ostendit. Quam in rem vide plura apud Salmas. ad Solin. p. 1221.
II.
SYMBOLUM
locus Macedoniae, in Thraciae confinio, in faucibus montium, inter Philippos et Neapolim. Plut.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Symbolum — ist ein undatiertes, etwa um 1815 vorgetragenes[1] Gedicht von Johann Wolfgang von Goethe für die Weimarer Freimaurerloge Anna Amalia zu den drei Rosen. Inhaltsverzeichnis 1 Etymologie 2 Geschichte 3 …   Deutsch Wikipedia

  • Symbŏlum — (lat.), 1) Symbol überhaupt; bes. 2) so v.w. Symbol 21). S. apostolĭcum, so v.w. Apostolisches Symbolum etc. s. Symbolische Bücher …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Symbolum — Symbŏlum, s. Symbol und Symbolische Bücher …   Kleines Konversations-Lexikon

  • symbolum — index symbol Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

  • Symbolum — Sỵmbolum   das, s/...la, lateinische Bezeichnung für Glaubensbekenntnis (Symbol).   * * * Sỵm|bo|lum, das; s, ...la [lat. symbolum, ↑Symbol]: lat. Form von ↑Symbol …   Universal-Lexikon

  • Symbolum — Sym|bo|lum das; s, ...la <aus lat. symbolum> lat. Form von ↑Symbol; apostolicum [...kum]: svw. ↑Apostolikum …   Das große Fremdwörterbuch

  • SYMBOLUM Apostolicum — omnium Symbolorum (namque et alia quaedam composita fuisle, infra dicemus) praecipuum, quod ex Apostolorum scriptis haustum summa Christianae fidei capita continet, nomen adeptum est. Videtur id paraphrasin quandam complecti et explicationem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Symbŏlum Quicunque — Symbŏlum Quicunque, s. Athanasianisches Glaubensbekenntnis …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Symbolum Apostolorum — Symbole des apôtres Christianisme Religions abrahamiques (arbre) Judaïsme · Christianisme · Islam Courants Arbre du christianisme Grandes confessions : Catholicisme · Orthodoxie · Protestantisme …   Wikipédia en Français

  • Symbolum Athanasianum — Symbole d Athanase Le « bouclier » ou l « écusson » de la Trinité, un sommaire visuel de la premiere partie du Symbole d Athanase. Le symbole d Athanase, est aussi appelé Quicumque, de son premier mot, pour éviter la mention d …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”